라틴어 문장 검색

Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo novo interiecit hos versus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 9:1)
ignotae ignobili, ut nam saepe favos ignotus adedit stellio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7951)
equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:12)
sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:4)
Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 50:11)
Proximis sacerdotalibus ludis, productis in commissione pantomimis, cum simul theatro ego et Quadratus egrederemur, ait mihi:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 6:2)
nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:5)
in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 10:3)
postero die praetores facti P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 242:3)
deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 662:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION